Coetus Declaratio

Latin - Italian - French - Polish - Portuguese - English - Chinese - Spanish - German - Arabic

NUNTIUM DIVULGANTES COMMUNEM

1. Lucida scrutatio cum usorum qui sunt improbandi in Sacris tum iniquitatum iuxta Canones est grave officium Christifidelium laicorum, quod est quam primum perficiendum quodque nec difficilius nec differendum esse videtur.

2. Ideoque Ecclesiae Traditionis vestigia sectamus excipientes quod, ad provinciam Liturgiae attinens, exoptatur Litteris M.P. datis c.t. Summorum Pontificum, quippe quae clare et plane explicent quomodo utraque Ritus Latini forma simul et mutuo vivat et altera alterius ius spiritalesque tueatur divitias.

3. Animi autem nostri sensibus commovemur quo pluri aestimemus nencon altius intellegamus illam Ritus Latini formam, quae extraordinaria appellatur. Insuper hoc est etiam nobis in votis, ut servemus quod sumus in Ecclesiae communitatibus, cum animarum salutem, gravissimum munus, fortiter praesideamus ac rectam doctrinam de fide et de moribus firmiter custodiamus.

4. Hanc ob rem operam damus, pro viribus, custodiendo thesauro Christiani cultus civilis, qui oritur ex fonte Sacrorum. Qui est instrumentum et via per quae intima et externa saeculi ratio potest instaurari. Quod munus accipimus perinde ac rem divinam quae solum perficietur omnino et penitus in sapientissimo Dei consilio.

5. Nam putamus Liturgiam valentem virtutem quae agat intimius in Christifidelium animis, necnon mansueti operamur, nosmetipsos Deo devoventes ut Ecclesia vere et rectius renovetur iuxta eius Traditionem, dummodo colatur in vel nobilissimis formis inter quas pro certo praestat illa quae Exstraordinaria in Sacris est vocata.

6. Tandem, ut ratio quam nobis proposuimus conficiatur, impendimus amicitiae quidem alendae inter varios Coetus, ut protegamur a consuetudinibus malis, quaedam foveamus simul incepta, tum mutuo simus auxilio utque perhibeamus omnibus hominibus testimonium probandum, cum mitem doctrinam profiteamur et fidei pulchritudinem quidem ostendamus. Deus faxit!